conuly: (Default)
[personal profile] conuly
In hujus itaque adolescentule amorem totus inflammatus, occasionem quesivi qua eam mihi domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predictem puele avunculo, quibusdam ipsius amicis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile ejus assensum assectus sum et quod obtabam obtinui, cum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina nostra aliquid precepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus, super quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementur constringedam traderet, quid aliud agebat quam ut votis meis licentiam pentius daret et occasionem (etiam si nollemus) offeret ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem. Sed duo erant que eum maxime a turpi suscipione revocabant, amor videlicet neptis et continentie mee fama preterita

Therefore, having been entirely inflamed with love of this young woman, I sought the pretext by which to (make her a friend to me) through association with the house and daily customs and easily bring her to consent. This indeed took place, I drove the aforementioned Filbert,

Profile

conuly: (Default)
conuly

February 2026

S M T W T F S
1 2 3 4 5 6 7
8 9 10 11 1213 14
15 16 17 1819 20 21
22 23 24 252627 28

Most Popular Tags

Style Credit

Expand Cut Tags

No cut tags
Page generated Mar. 1st, 2026 06:48 am
Powered by Dreamwidth Studios