Nov. 17th, 2003

conuly: (Default)
[Bad username or site: conuly' phonepostid='2' / @ livejournal.com]

This is me speaking Latin! The passage I read is from Cicero's first oration against Cataline in the senate.

Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. [9] O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem

You don't know if it's good or not, of course, which is what makes you infinitely better than [livejournal.com profile] latin!

Help?

Nov. 17th, 2003 09:07 pm
conuly: (Default)
I want to attempt, one summer soon, the Greek Language Institute. Basically, you spend all summer, five days a week, from 9:30 to 4:00... learning ancient Greek. 12 credits. Two years of Greek in one summer.

How crazy is this? How does one schedule time for this? Why am I doing this to myself? Why on earth am I translating all this into Latin as I type it?????
conuly: (Default)
Hey, I need to get them out of my bookmarks. Sorry. But, they're lj-cutted for your convenience! )

Profile

conuly: (Default)
conuly

January 2026

S M T W T F S
     12 3
4 5 6 7 8 910
11121314151617
18192021222324
25262728293031

Most Popular Tags

Style Credit

Expand Cut Tags

No cut tags
Page generated Jan. 8th, 2026 02:52 am
Powered by Dreamwidth Studios